monumenta.ch > Hieronymus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 52, 14
Cave quoque, ne aut linguam aut aures habeas prurientes, id est, ne aut ipse aliis detrahas, aut alios audias detrahentes. 'Sedens, inquit, adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum: haec fecisti et tacui. Existimasti inique, quod ero tui similis: aguam te et statuam contra faciem tuam' . Parce a detractione linguae, custodi sermones tuos, et scito quia per cuncta, quae de aliis loqueris, tua sententia iudicaris, et in his ipse deprehenderis, quae in aliis arguebas. 'Neque vero illa iusta est excusatio, Referentibus aliis iniuriam facere non possum.' Nemo invito auditori libenter refert. Sagitta in lapidem nunquam figitur, interdum resiliens percutit dirigentem. Discat detractor, dum te videt non libenter audire, non facile detrahere: 'Cum detractoribus, ait Salomon, ne miscearis, quoniam repente veniet perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit?' tam videlicet eius qui detrahit, quam illius qui aurem accommodat detrahenti.